Benvenuti su Unilibro.it - Libreria Universitaria

De gestis Cesaris. E-book. Formato EPUB aggiunto a carrello

De gestis Cesaris. E-book. Formato EPUB

EBOOK di  francesco petrarca
edito da  EPF

De gestis Cesaris. E-book. Formato EPUB - 9788835843832


di  francesco petrarca
edito da  EPF , 2020
Formato: EPUB - Protezione: Filigrana digitale
€ 1.99
Ebook Formato EPUB con Protezione: Filigrana digitale



" Gaii Iulii Cesaris dictatoris exordia, ut pleraque mortalium, fragilia, progressus magnifici, finis preceps. Adolescens haud sane dives fuit, quamvis nobilissima de stirpe; siquidem ab ipso romane urbis initio et ante urbem conditam preclarum nomen Iulie gentis invenio. Accessit ad domesticam difficultatem intempestiva mors patris, qui, illo annum etatis sextumdecimum agente, obiit. Cuius aliquando de nomine a me ipso et ab aliis dubitatum memini, creditumque quod, ut sol stellas, sic paternum nomen filii claritas obscurasset. Legendo tamen comperi, quod nescientibus prodo, patrem huius Lucium Iulium Cesarem fuisse. Sed ut revertar ad filium, accessit et quartana febris, iners tedium longeque molestie, et omni febre periculosius Sulle odium dictatoris; qui civili bello victor, tam crudelis vir, tam potens, iam tum Cesarem inter adversarios numerabat, et de illo loquens sepe his verbis et Pompeium et nobiles admonebat: Male precinctum puerum cavete. Etsi enim Cesar circa ornatum corporis multus esset, fluxe tamen cingebatur, mos illa etate reprehensibilis; unde est illud Ciceronis, a quo dum post bellum civile quereretur, ut quid ita in electione deerrasset Pompeium Cesari preferendo: Precinctura, inquit, me decepit. "
Ean
9788835843832
Titolo
De gestis Cesaris. E-book. Formato EPUB
Editore
Data Pubblicazione
2020
Formato
EPUB
Protezione
Filigrana digitale
Punti Accumulabili